- VALESIUM
- VALESIUMtractus INsulae Franciae, vulgo le Valois.Cum titulo Ducatus versus Oesiam fluv. ubi urbs Crepiacum, Crepis en Valois caput. Baudrand. Hinc regiae olim familiae nomen, cuius auctor Philippus VI. Caroli Valesii fil. fuit, postquam A. C. 1328. Carolus IV. Pulcher obiisset, directae ab Hugone lineae ultimus. Contra hunc Eduardus regium titulum sumpsit, qui Philippum ad Slusas primum navali praeliô, dein ad Cressiacum terrestri acie vicit, A. C. 1346. Nihilominus mansit Rex Philippus Delphinatuque acquisiô pristinas clades pensavit. Successit ei fil. Iohannes, qui victus praeliô et captus ad Anglis: fil. Carolum V. successorem habuit. Hic pater fuit Caroli VI. quô natus Carolus VII. Anglos totô regnô, Caletô exceptô, pepulit. Pater Ludovici XI. cuius filius Carolus VIII. improlis obiit. Huic successit Ludovicus XII. agnatus, Dux prius Aurelianensis, quô similiter sine herede exstinctô, successionis iura vocavêre Franciscum I. Engolismensem: quô genitus Henricus II. pater fuit Francisci II. Caroli IX. et Henrici III. qui, cultrô perfidi Monachi confossus, A. C. 1589. ultimus lineae, Borbonio sanguini regnum transmisit. Eius enim successor Henricus IV. fuit: in cuius uxorem Margaretam, quae Henrici III. soror fuerat, mortuam A. C. 1615. notum carmen Euphormionis, cuius ultimi versus hi sunt:Et vivo et morior toties, me funere longôNempe mori decuit, quae tot per saecula clarumInducoi tumulis suprema Valesia nomen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.